— 152 —
Propositio XVI.

      Ex eo solo, quod rem aliquam aliquid habere imaginamur simile
objecto, quod Mentem Laetitia, vel Tristitia afficere solet,
— 153 —
quamvis id, in quo res objecto est similis, non sit horum affectuum
afficiens causa, eam tamen amabimus, vel odio habebimus.

Demonstratio.

      Id, quod simile est objecto, in ipso objecto (per Hypothesin)
cum affectu Laetitiae, vel Tristitiae contemplati sumus; atque adeo
(per Prop. 14. hujus), cum Mens ejus imagine afficietur, statim etiam
hoc, vel illo afficietur affectu, et consequenter res, quam hoc idem
habere percipimus, erit (per Prop. 15. hujus) per accidens Laetitiae,
vel Tristitiae causa; adeoque (per praec. Coroll.), quamvis id,
in quo objecto est similis, non sit horum affectuum causa efficiens,
eam tamen amabimus, vel odio habebimus. Q.E.D.
Spinoza E 152-153