— 152 —
Corollarium.

      Ex eo solo, quod rem aliquam affectu Laetitiae, vel Tristitiae,
cujus ipsa non est causa efficiens, contemplati sumus, eandem amare,
vel odio habere possumus.
Demonstratio.

      Nam ex hoc solo fit (per Prop. 14. hujus), ut Mens hanc rem
postea imaginando, affectu Laetitiae, vel Tristitiae afficiatur, hoc
est (per Schol. Prop. 11. hujus), ut Mentis, et Corporis potentia augeatur,
vel minuatur etc. Et consequenter (per Prop. 12. hujus)
ut Mens eandem imaginari cupiat, vel (per Coroll. Prop. 13. hujus)
aversetur, hoc est (per Schol. Prop. 13. hujus), ut eandem amet,
vel odio habeat. Q.E.D.
Scholium.

Hinc intelligimus, qui fieri potest, ut quaedam amemus, vel odio
habeamus, absque ulla causa nobis cognita; sed tantum ex Sympathia
(ut ajunt) et Antipathia. Atque huc referenda etiam ea objecta,
quae nos Laetitia, vel Tristitia afficiunt ex eo solo, quod aliquid simile
habent objectis, quae nos iisdem affectibus afficere solent, ut
in seq. Prop. ostendam. Scio equidem Auctores, qui primi haec nomina
Sympathiae, et Antipathiae introduxerunt, significare iisdem
voluisse rerum occultas quasdam qualitates; sed nihilominus credo
nobis licere, per eadem notas, vel manifestas etiam qualitates
intelligere.
Spinoza E 152