— 110 —
      CLV. Sed est quidam rerumpp. ad sua Principia recursus,
unde primo in terris natae sunt, qui hactenus
— 111 —
est animadversus a nemine; quia hactenus vera rerumpp.
principia latuere, quae supra diximus.
      Ubi enim plures Civitates liberae (et idem sane
foret, si plures Reges summi) in unum corpus coëunt,
ex ipsis una Resp. Optimatium, caussarum natura recurrente,
componitur, ut nostris temporibus Helvetj,
et Hollandenses, apud antiquos Achaei: eamque ob
caussam alienos fines non transcendunt, sed acriter suos
custodiunt, et potissimum principem urbem, ut Achaei
situ ipso Corinthum. Et Hollandenses quidem hanc vim
intellexerunt, quum suam Remp. appellarunt, Alte Potenze,
hoc est plura summa Imperia in unum corpus
composita, quae Tutela, quam ex hominis potentia natam
diximus constant: et Ordines quoque dicunt,
quia, ut Optimatium resp., ordinis tutela unice nititur:
et rerumpp. liberarum Procuratores, qui in commune
consulunt, Status vocant; quia ea resp. statu rerum
maxime vivit, prolatu rerum corrumpitur. Et quanquam
in Indias mittunt Colonias, id tamen non Resp.,
sed Mercatura facit: et vis commercj eas Principi genti
conjungit. Hunc rerumpp. recursum expressiorem
in foederatis bellis cernere est, in quibus Princeps foederis,
ut Agamemnon Graeciae foederate contra Trojanos
apud Homerum, non plus juris in bello habet,
quam domi Rex in Optimatium rep.. Foedera autem
heic aequalia, hoc est inter aeque summas Potestates
inita accipio: nam in foederibus inaequalibus, ut inter
Romanos, et Rom. nominis socios, resp. manet ejus,
qui in foedere superior est. Haec quae heic dicimus de
rerumpp. recursu satis ostendunt primas respp. in Humana
Historia
fuisse Optimatium, ea ratione, quam
tradidimus, ex pluribus summis Imperiis Familiaribus
— 112 —
compositis natas; si verum illud, quod vulgo ajunt,
res ex quibus caussis principio nascuntur, in easdem tandem
resolvi.
Vico Univ20 110-111-112