— 5 §1 —
      § I. Orationem cum dicimus, seriem vocum repraesentationes
connexas significantium
intelligimus.
      Unam hanc vocem testem citare possemus, si quis definitiones
terminorum clarorum omnes inutilitatis reas ageret.
Clare intelligunt qui nondum aere lavantur, quid sit oratio;
nisi tamen distinctus eius, quem sequimur, significatus exponatur,
mens vaga fluctuat et quam notionem potestatemve
voci tribuat in praesenti, prorsus ignorat. Orationem cum
meditatione et tentatione commendat Theologus, in qua tamen
voces sunt modi definitionem perperam ingressuri. Orationem
logicus a schola dictus cum suo Aristotele τὸν ἔξω
λόγον τὸν προφορικόν
vocat, id, cuius partes significant separatim,
et verminante iecinore, sitne syllogismus oratio an
orationes, disquirit. Orationem magna voce rhetor edicit
sedulo distinguendam a declamatione, ut ne pugnam et palaria
confudisse videamur. Liceat communem loquendi usum
sequutos eruere, quid illud sit quod latius orationem vocamus
quotidie; si quis vero sermonem maluerit appellare, non bella
movebimus nullos habitura triumphos. Qui sermones Horatii
cogitarit, videbit hic aptius a termino sermonis abstineri.
Baumgarten MPh 5