— 111 —
Finis.

      Iuxta diversas cognoscendi species diversus constituitur
finis. Gustus enim ordinatur ad nutritionem, praesertim
ad primam potentiae vegetativae operationem, tactus
ad secundam, visus vero ad tertiam. Per gustum enim nutrimur
et augemur, per tactum generamus simile nobis,
per visum secundum locum convenienter movemur.
Subinde per auditum simul atque per visum intentionibus et
rationibus rerum agendarum et credendarum informamur,
per imaginationem supra sensum attollimur, ratione intellectui
unimur, per intellectum in mentem transformamur,
dum a multitudine et materia ad unitatem et actum
gradatim ascendendo pervenimus.
Bruno Sum 111