— 467 —
      Quod attinet ad alias operationes, facillime quidem
absolvi possunt eo modo, quo illas concipiendas
esse diximus. Superest tamen exponendum, quomodo
illarum termini sint praeparandi; nam etiamsi, cum
primum versamur circa aliquam difficultatem, nobis
liberum sit ejus terminos concipere ut lineas, vel ut
rectangula, nec alias unquam figuras illis tribuamus, ut
dictum est ad regulam decimam quartam, frequenter
tamen in discursu rectangulum, postquam ex duarum
— 468 —
linearum multiplicatione fuit productum, mox concipiendum
est ut linea, ad aliam operationem faciendum;
vel idem rectangulum, aut linea ex aliqua additione
aut substractione producta mox concipienda est ut aliud
quoddam rectangulum supra lineam designatam, per
quam est dividendum.
Descartes Reg 467-468