— 111 —
Instrumentum.

      In intelligibilibus idem est medium et instrumentum,
in relationibus vero, seu in his quae discurrunt, instrumenta
dicuntur quaedam rationes universales seu intentiones,
quibus ratio versatur circa ratiocinabilia, cuiusmodi
sunt definitio, divisio et argumentatio, de quibus est scientia
logica secundum eam partem quae Organum appellatur,
quia de istiusmodi instrumentis determinat. In
cognitione item sensitiva propria sunt instrumenta, ut
oculus, ut auris, lingua et similia.
Bruno Sum 111