— 467 —
      In illis autem divisionibus, in quibus divisor non est
datus, sed tantum per aliquam relationem designatus,
ut cum dicitur extrahendam esse radicem quadratam
vel cubicam etc., tunc notandum est, terminum dividendum
et alios omnes semper concipiendos esse ut
lineas in serie continue proportionalium existentes,
quarum prima est unitas, et ultima est magnitudo dividenda.
Quomodo autem inter hanc et unitatem quotcumque
mediae proportionales inveniendae sint, dicetur
suo loco; et jam monuisse sufficiat, nos supponere
tales operationes hic nondum absolvi, cum per motus
imaginationis indirectos et reflexos faciendae sint; et
nunc agimus tantum de quaestionibus directe percurrendis.
Descartes Reg 467