— 151 —
Propositio XV.

      Res quaecumque potest esse per accidens causa Laetitiae, Tristitiae,
vel Cupiditatis.

Demonstratio.

      Ponatur Mens duobus affectibus simul affici, uno scilicet, qui ejus
agendi potentiam neque auget, neque minuit, et altero, qui eandem
vel auget, vel minuit (vid. Post. 1. hujus). Ex praecedenti
Propositione patet, quod ubi Mens postea illo a sua vera causa, quae
— 152 —
(per Hypothesin) per se ejus cogitandi potentiam nec auget, nec minuit,
afficietur, statim et hoc altero, qui ipsius cogitandi potentiam
auget, vel minuit, hoc est (per Schol. Prop. 11. hujus) Laetitia,
vel Tristitia afficietur; atque adeo, illa res non per se, sed per accidens
causa erit Laetitiae, vel Tristitiae. Atque hac eadem via facile
ostendi potest, rem illam posse per accidens causam esse Cupiditatis.
Q.E.D.
Spinoza E 151-152