— 151 —
Propositio XIV.

      Si Mens duobus affectibus simul affecta semel fuit, ubi
postea eorum alterutro afficietur, afficietur etiam altero.

Demonstratio.

      Si Corpus humanum a duobus corporibus simul affectum semel
fuit, ubi Mens postea eorum alterutrum imaginatur, statim et alterius
recordabitur (per Prop. 18. p. 2.). At Mentis imaginationes
magis nostri Corporis affectus, quam corporum externorum naturam
indicant (per Coroll. 2. Prop. 16. p. 2.) ergo si Corpus, et
consequenter Mens (vid. Defin. 3. hujus) duobus affectibus semel
affecta fuit, ubi postea eorum alterutro afficietur, afficietur etiam
altero. Q.E.D.
Spinoza E 151