— 109 —
LVIII.
Quomodo ea quae circulariter
moventur,
conentur recedere a
centro sui motus.

      Quod ut clare intelligatur, conferamus motum quo
lapis, in puncto A existens, ferretur versus C, si a nulla
alia vi impediretur, cum motu quo formica, in eodem
— 110 —
puncto A existens, moveretur etiam versus C, si linea
EY esset baculus, supra quem recta incederet ab A

versus Y, dum interim ipse baculus verteretur circa
centrum E, ac ejusdem baculi punctum A describeret

circulum ABF, essentque hi duo motus ita inter se
contemperati, ut formica perveniret ad X cum baculus
— 111 —
esset in C, et ad Y cum baculus esset in G, atque
ita ipsa semper existeret in linea recta ACG. Ac
deinde conferamus etiam eam vim, qua idem lapis,
actus in funda secundum lineam circularem ABF, recedere
conatur a centro E, secundum lineas rectas
AD, BC, FG, cum conatu qui remaneret in formica,
si vinculo vel glutino aliquo detineretur in puncto A
supra baculum EY, dum interim iste baculus eam deferret
circa centrum E per lineam circularem ABF;
ac ipsa totis viribus conaretur ire versus Y, atque ita
recedere a centro E secundum lineas rectas EAY,
EBY, et similes.
Descartes PPh 109-111