— 56 —
      Pag. 142. vers. 3. dederat nomen )( Nam Serpens fuit heroicus
terrae character; sive quod sit animal omnium intimum
terrae; sive quod vario colore, nempe nigro, quo perpetuo
— 57 —
adjuncto Homerus terram appellat, viridi, flavo, Terrae varios
colores imitetur. Unde apud Homerum habes, Serpentem,
qui in arboris nido octo passerculos pullos, tandem matrem voravit,
Chalcantem ex nostris Mythologiae Principiis Terram
Trojanam
interpretari, in graecorum potestatem novem post
annis venturam: et graecos, dum graviter cum Trojanis ad naves
pugnant, a supervolante aquila caesum anguem, qui inter
ipsos deciderat, accipere omen, se Trojana terra potituros.
      Pag. 142. vers. 6. Apollinis Python)(et Serpentes Mercurj
caduceo
involuti, et Medusae capilli in angues conversi, et
Chimera qua parte Draco erat, ut hoc lib. et Nott. infra. Quin
ab ipso Hercule non semel angues memorantur extincti; ut a
puero in cunis discerpti: quia in agricultura Heroüm pueritia
versata est; sive terrarum subactio fuit prima Heroüm aerumna:
ab eodem caesus Draco, qui Hesperidum hortos custodiebat;
ut inferius in Nott. quoque: quae forsan in aliis Graeciae orbibus
aliae ab Hydra fictae sunt Fabulae: et ita ob horum ignorationem
characterum Serpentes, Draco, Hydra ex uno plures
Herculis labores
facti.
      Pag. 142. vers. 9. Dis, inferus Deus )( a quo primi agrorum
domini, primi dites, seu divites fuere: unde Respublicae,
quae postea ex his ditibus conflatae sunt, Optimatium fuere: quarum
nota praecipua est, Ordinis opulentia: quae est ratio, cur lege
Agraria, Patres dicebant, Remp. Rom. labefactari.
      Pag. 142. vers. 11. a Jurisconsultis sunt appellata )( Italice
Signorie; ut his ipsis de caussis Veneta Resp. orta, vocabulo
maxime proprio Signoria Veneta appellatur, et Dominio Veneto
ejus ditio.
      * Pag. 142. vers. 16. ab hac victoriarum Fama )( quae κλέος
graecis, cluer latinis, gloria utrisque, est Poëtarum Fama,
quam alatam
finxere, quod Alae stemma erat heroüm, ut inferius:
in summa sedere Turri, in Arce heroica, in Regum Turribus
quae, ut in his libb. et Nott. dictum, principio in edito sitae
sunt: et ex ea Turri fortium virorum nomina proclamare,
nempe ob feras extinctas, et violentos ad aras caesos: inde vulgi
rumores excipere
, sive preces ad ipsorum asyla confugientium:
a qua Fama forsan dicti Famuli, et Familiae, quanquam
postea primae syllabae quantitas mutata sit, ut a Cluer
— 58 —
appellati Clientes. Atque hi Heroës primi, et proprie Fama Inclyti
dicti sunt: unde κλυτρός, Inclytus apud Homerum, perpetuum
adjunctum Deorum, Regum, Heroüm: atque id est, quod,
dum apud eundem instruitur contra Trojanos universus graecus
exercitus, et expeditur ad pugnam, per Heroüm ordines
Fama pervolitat
, per catervas plebejorum non item. Hos gigantes
Sacra Historia Antidiluviana appellat potentes a seculo
viros Famosos
.
Vico Notae 56-57-58