— 110 —
Medium.

      Eorum vero, quae cognoscunt, alia per se ipsa cognoscunt,
tanquam innatam habentia lucem, ut eadem sint
cognoscentia et cognita et quibus cognoscuntur, ut vivus
sol, qui idem est oculus videns, oculus visus et lux qua
ipse se ipsum videt, in quo haec omnia, subiectum videlicet,
obiectum et medium, quo subiectum obiecto (id est
subiecta potentia obiecto apprehensibili) unitur, sunt
unum; alia vero cognoscunt per aliud seu per speciem
distinctam a propria substantia, et haec est duplex:
aut in se, sicut per speciem innatam seu conceptam, tanquam
per medium, procedimus ad alias species concipiendas; aut
extra se, sicut per eam speciem quae est in speculo attingimus
eam speciem quae est in obiecto speculi, per eam
quae est depicta vel quomodolibet simulachrum concipimus
speciem eius cuius est simulachrum. Huiuscemodi
media sunt in actu cognoscendi intellectivo; in sensitivo
— 111 —
autem iuxta suas species diversa sunt media, ut inter auditum
et sonum, visum et visibile est aer, inter tangibile
et tactum est cutis et pellis.
Bruno Sum 110