— 160 —
ARTIC. XLVIII.

      Est sane primus motor, id est praecipuus, unusque
universalis, a quo, et per quem omnia moventur,
vegetant, vivunt: in ordine autem aethereorum corporum
nullus motor aliqua ratione primus invenitur.
— 161 —
RATIO.

      Motus diurnus Aristoteli vulgoque philosophorum
primus motus est, cui consequenter secundus, tertius,
et deinceps sunt caeteri a Saturni usque ad lunarem
sphaeram computati. Aliis ultra motum diurnum in
fixis, vel supra fixas alios motus intuentibus, secundus,
vel tertius, et ultra, motus est a sphaera fixarum.
Iam qui erit hic primus motus, si ille aliique,
qui generaliter in universo, quasi continuo uno circa
terram devoluto, reperiuntur apparere, in terra ipsa
vere esse subiective convincentur? dum primo ad
diei noctisque vices circa proprium centrum ad solis
gemino convertitur adspectum hemisphaerio; secundo
ad annuas tempestates variandas, circa solis regionem
intra certos hinc inde positos polos; tertio ad
sui ipsius renovationem, velutique renascentiam, alibi,
aliosque mundi cardines designat, qua certis distributa
seculis, non autem perpetuo, quaedam eius
membra frigore torpeant, alia vero calore exaestuent,
alia superfluentibus undis subiaceant, subque vorticibus
contineant praeruptos anfractus, quaedam continuis
aëris apertioris tempestatibus exponantur, nunc
has, nunc vero illas proprii corporis partes iusta quadam
vicissitudinum distributione torridae Zonae subiacentes,
aequinoctialis lineae cingulo praecingit, et
caetera, quae istud consequuntur, ad tropicos atque polos
accidentia in aliis subinde conceptis in propria
— 162 —
superficie lineis atque punctis. Dumque interim pariter
caetera ad solem nobis affinia moventur astra, quinam
erunt orbes horum deferentes? qui motus primi? quinam
secundi? [>]
Bruno Acr 160-161-162