— 110 —
Habere.

      Hincque videre et examinare licet, quam quaeque magis
atque minus intelligentiae seu cognitionis lucem suapte
natura sint adepta, ut magis atque minus versus supremum
vel imum naturae gradum, altius vel summissius constituta
sunt; alia quidem mobiliter, nempe quae studio,
exercitatione vel qualibet appulsus cuiusdam efficacia lucem
luci possunt adiicere, alia vero immobiliter, id est
quae primordialis naturae fines perpetuo in eadem mensura
iisdemque gradibus asservant.
Bruno Sum 110