— 150 —
Propositio XIII.

      Cum Mens ea imaginatur, quae Corporis agendi potentiam
minuunt, vel coërcent, conatur quantum potest, rerum recordari,
quae horum existentiam secludunt.

Demonstratio.

      Quamdiu Mens quicquam tale imaginatur, tamdiu Mentis, et
Corporis potentia minuitur, vel coërcetur (ut in praeced. Prop.
demonstravimus
), et nihilominus id tamdiu imaginabitur, donec
Mens aliud imaginetur, quod hujus praesentem existentiam secludat
(per Prop. 17. p. 2.), hoc est (ut modo ostendimus), Mentis, et
Corporis potentia tamdiu minuitur, vel coërcetur, donec Mens
aliud imaginetur, quod hujus existentiam secludit, quodque
adeo Mens (per Prop. 9. hujus), quantum potest, imaginari, vel
recordari conabitur. Q.E.D.
— 151 —
Corollarium.

Hinc sequitur, quod Mens ea imaginari aversatur, quae ipsius,
et Corporis potentiam minuunt, vel coërcent.
Scholium.

      Ex his clare intelligimus, quid Amor, quidque Odium sit. Nempe
Amor nihil aliud est, quam Laetitia, concomitante idea causae externae,
et Odium
nihil aliud, quam Tristitia, concomitante idea causae
externae
. Videmus deinde, quod ille, qui amat, necessario conatur
rem, quam amat, praesentem habere, et conservare; et contra, qui
odit, rem, quam odio habet, amovere, et destruere conatur. Sed de
his omnibus in seqq. prolixius.
Spinoza E 150-151