— 150 —
Propositio XII.

      Mens, quantum potest, ea imaginari conatur, quae Corporis
agendi potentiam augent, vel juvant.

Demonstratio.

      Quamdiu humanum Corpus affectum est modo, qui naturam
corporis alicujus externi involvit, tamdiu Mens humana idem
corpus, ut praesens, contemplabitur (per Prop. 17. p. 2.) et consequenter
(per Prop. 7. p. 2.) quamdiu Mens humana aliquod externum
corpus, ut praesens, contemplatur, hoc est (per ejusdem
Prop. 17. Schol.
), imaginatur, tamdiu humanum Corpus affectum est
modo, qui naturam ejusdem corporis externi involvit; atque
adeo, quamdiu Mens ea imaginatur, quae corporis nostri agendi
potentiam augent, vel juvant, tamdiu Corpus affectum est modis,
qui ejusdem agendi potentiam augent, vel juvant (vid. Post. 1.
hujus
), et consequenter (per Prop. 11. hujus) tamdiu Mentis cogitandi
potentia augetur, vel juvatur; ac proinde (per Prop. 6. vel
9 hujus
) Mens, quantum potest, eadem imaginari conatur.
Q.E.D.
Spinoza E 150