— 108 —
LV.
Quid sit lux.
      Ea enim est lex naturae, ut corpora omnia quae in
orbem aguntur, quantum in se est, a centris sui motus
recedant. Atque hic illam vim, qua sic globuli secundi
elementi, nec non etiam materia primi circa centra
S, F, congregata, recedere conantur ab istis centris,
quam potero accuratissime explicabo. In ea enim
sola lucem consistere infra ostendetur; et ab ipsius
cognitione multa alia dependent.
LVI.
Quis conatus ad motum
in rebus inanimatis
sit intelligendus.

      Cum dico globulos secundi elementi recedere conari
a centris circa quae vertuntur, non putandum est
idcirco me illis aliquam cogitationem affingere, ex
qua procedat iste conatus; sed tantum ipsos ita esse
sitos, et ad motum incitatos, ut revera sint eo versus
ituri, si a nulla alia causa impediantur.
LVII.
Quomodo in eodem corpore
conatus ad diversos
motus simul
esse possint.

      Quia vero frequenter multae causae diversae agunt
simul in idem corpus, atque unae aliarum effectus
impediunt, prout ad has vel illas respicimus, dicere
possumus ipsum eodem tempore tendere, sive ire
conari, versus diversas partes. Ut, exempli causa,
lapis A, in funda EA, circa centrum E rotatus, tendit
quidem ab A versus B, si omnes causae, quae occurrunt
ad ejus motum determinandum, simul spectentur, quia
revera eo versus fertur. Sed si respiciamus ad solam
vim motus quae in ipso est, dicemus illum, cum est in
— 109 —
puncto A, tendere versus C, juxta legem motus supra
expositam: ponentes scilicet lineam AC esse rectam,
quae tangit circulum in puncto A. Si enim lapis e
funda egrederetur, eo temporis momento, quo veniendo
ex L pervenit ad punctum A, revera pergeret
ab A versus C, non versus B; ac quamvis funda hunc

effectum impediat, non tamen impedit conatum. Si
denique non respiciamus ad totam istam vim motus,
sed tantum ad illam ejus partem quae a funda impeditur,
eam scilicet distinguentes ab alia ejus parte
quae sortitur suum effectum, dicemus hunc lapidem,
dum est in puncto A, tendere tantum versus D, sive
recedere conari a centro E secundum lineam rectam
EAD.
Descartes PPh 108-109