— 108 —
      At quanto mens est sermone veracior; tanto ordines
sunt legibus firmiores: mens enim semper vera sermoni
praeit; nam judicio, seu voluntate fallimur: idque
adeo, quia Deus nunquam fallit quenquam, a quo
mens hominibus datur, nos autem nobismetipsis
imponimus sensuum sapientia, quam supra stultitiam definivimus:
verba autem saepissime menti non succurrunt,
crebro non exprimunt, et falsa sunt: mens
enim a vero urgetur; quam veri vim definimivimus
rationem humanam, et semper a vero urgetur,
quia nunquam aspectu amittere possumus Deum.
Verba autem saepissime hanc veri vim voluntate mentientis
eludunt, ac mentem deserunt, immo menti vim
faciunt, et Deo obsistunt. Sic ordo naturalis, et ordo
mixtus, quantum ex naturali mixtus semper jus ministrat,
— 109 —
quod fit, quando viri sapientia, et virtute spectatissimi
ex hoc ordine naturali, hoc est, non ex ordine
concepto verborum
, et ex certo legum ex formula
legum
, sed ex formula naturae, quam Varro dicebat,
ex ordine aeterno rerum, ex vero
respp. regunt. Leges autem in quamplurimis caussis deficiunt,
unde necessaria est interpretatio, ut supra diximus,
quae haec legum vitia suppleat: et sub
hac ipsa juris auctoritate non solum quandoque erratur,
ut inquit J. C., sed ipsis legibus fraus fit. Hinc
respp. beatiores, quarum ordines Civiles magis ex ordine
naturali commixti sunt.
Vico Univ20 108-109