— 159 —
Ubi
vero universalis propositio formanda est, non respicere
debemus ad hoc compositum divisibile seu dissolubile,
ad hoc individuum, sed ad ipsam subiectam physicamque
materiam, quae nihilominus continuo sub
— 160 —
alteratione fluctuat, quam globus universalis variis lationis
differentiis agitetur. Licet enim in quibusdam
quaedam alterationes lateant, quae in aliis evidentius
sese promunt, non tamen inde abesse intelliguntur; licet
etiam secundum quasdam species intendi remittique,
incipere et desinere videantur, in alterationis tamen
genere, non minus continenter suum cursum peragunt,
quam coelum vel globi coelestes, in quibus Aristoteli
motus ille continuus regulariter reperitur, perseveratque.
In caeteris enim, licet continuus, irregularis
tamen, trepidansque et quodam modo non continuus
consequenter habetur motus, quia quod augetur, calefit,
decrescit, discit, etc., non ita temporibus aequalibus,
aequalem magnitudinem, calorem, mensuram et doctrinam
recipit; sicut quae in circulum moventur,
aequales aequalibus temporibus arcus in suo circulo
describunt. Sed an talis aequalis arcuum descriptio,
an geometricus iste circulus, seu geometrice regularis
latio reperiatur, superfluum est amplius ambigere:
multoties enim attendimus, non mathematicam sed
physicam regularitatem spectandam in rebus esse, ad
quam regularitatem non magis referre licet unam,
quam caeteras universas motionis species, quae ita
mutuo se concomitantur, ut mutuo invicem concausare
videantur.
Bruno Acr 159-160