— 504 §26 —
26. Memoria speciem consecutionis suppeditat
animabus, quae rationem imitatur, sed ab ea distingui debet.
Videmus ideo, animantia, dum percipiunt obiectum, quod ipsa
ferit, et cuius similem perceptionem antea habuere, per repraesentationem
memoriae exspectare, quod eidem in perceptione
praecedente iungebatur, et ad sensationes ferri similes iis, quas
tum habuerant. E. gr. Quando baculus monstratur canibus,
doloris, quem ipsis causatus est, recordantur, clamant et fugiunt.
Leibniz Mon 504 §26