— 109 —
Dare et accipere.

      Sicut ordo est in rebus superiorum et inferiorum, quorum
illa influunt et communicant, ista vero participant et
imbibunt, cumque versus supernam regionem intendatur
lux intelligentiae et universalis cognitionis, emanatio istius
est versus partes inferiores defluens; unde vis cognoscendi
elargita est sub titulo potentiae activae et communicativae
a caussis superioribus tanto efficacius, quanto etiam simplicius
accipitur. Subiecta vero inferiora, quanto magis a
superioribus naturae gradibus recedunt, tanto turbatiore,
confusiore et imperfectiore ratione cognoscunt, ut et a lucis
regione longius recedunt.
Bruno Sum 109