— 159 —
Porro consideravit
Aristoteles in particularibus quibusdam, quae moventur
ad novam generationem, ex quibus cum genitum
fuerit quippiam, quiescunt; quae ad quantitatem moventur,
ubi adaucta imminutaque fuerint, non ultra
progrediuntur; at ex talibus non debebat neque poterat
illud inferre universale, quo assereret unam solamque
lationem de motus speciebus esse continuam. Astra
enim omnia, ut tellus et luna, quae praecipua mundana
sunt corpora, ne instans quidem praetereunt, in quo
non etiam alterentur; similiter et particularia, quae in
ipsis reperiuntur, subiecta, in quibus non est quod
unam, certamque motionis, alterationisve speciem spectes,
sed communiter alterationem et mutationem. [>]
Bruno Acr 159