— 109 —
Relatio, actio et passio.

      Haec est relatio et respectus physicus, qua realiter
unumquodque convertitur ad sibi consimile, respicit sibi
oppositum, cognata vicissim commeant, generatio actus
prolis et parentis, gubernatio actus praesidum et subditorum,
et omnis ordo rationem superiorum et inferiorum,
aequalium et coaequalium, similium et consimilium asciscit.
Inde provenit actio ex una parte, ex alia vero passio,
quandoquidem hoc ordo, lex atque sanctio intellectus in
omnibus existentibus indixit, ut omnia propriam speciem
propagare et multiplicare queant. Hinc alia in alia agunt,
ut in se ipsa vel in suam similitudinem eadem transmutent;
patiuntur e contra reliqua, quae a sua et propria similitudine
atque formae consistentia (quam naturaliter conservare
et propagare concupiscunt) deficere coguntur.
Bruno Sum 109