— 149 —
      In Scholio Propositionis 17. Partis 2. ostendimus, ideam, quae
Mentis essentiam constituit, Corporis existentiam tamdiu involvere,
quamdiu ipsum Corpus existit. Deinde ex iis, quae in Coroll.
Prop. 8. Part. 2. et in ejusdem Schol. ostendimus, sequitur, praesentem
nostrae Mentis existentiam ab hoc solo pendere, quod sc.
Mens actualem corporis existentiam involvit. Denique Mentis
potentiam, qua ipsa res imaginatur, earumque recordatur, ab
hoc etiam pendere ostendimus (vid. Prop. 17. et 18. p. 2. cum ejus
Scholio
), quod ipsa actualem Corporis existentiam involvit. Ex
quibus sequitur, Mentis praesentem existentiam, ejusque imaginandi
potentiam tolli, simulatque Mens praesentem Corporis existentiam
affirmare desinit. At causa, cur Mens hanc Corporis existentiam
affirmare desinit, non potest esse ipsa Mens (per Prop. 4.
hujus
), nec etiam, quod Corpus esse desinit. Nam (per Prop. 6. p. 2.)
causa, cur Mens Corporis existentiam affirmat, non est, quia
Corpus existere incepit: quare, per eandem rationem, nec ipsius
Corporis existentiam affirmare desinit, quia Corpus esse desinit;
sed (per Prop. 8. p. 2.) hoc ab alia idea oritur, quae nostri Corporis,
et consequenter nostrae Mentis, praesentem existentiam secludit,
quaeque adeo ideae, quae nostrae Mentis essentiam constituit,
est contraria.
Spinoza E 149