— 107 —
De Ingenio.
Par. III.

      Ingenium facultas est in unum
dissita, diversa conjungendi:
id acutum latini, obtusumve
dixerunt: utrumque ex
geometriae penetralibus; quod
acutum celerius penetrat, et diversa,
tanquam duas lineas
in puncto infra angulum rectum,
propius uniat; obtusum
vero quia tardius res intrat, et
res diversas, uti duas lineas in
puncto unitas extra rectum angulum
longe dissitas a basi relinquat.
— 108 —
Et ita obtusum ingenium
sit quod serius, acutum quod
ocius diversa conjungat. [>]
Vico Ant 107-108