— 477 —
      Prop. I. Definitio. Substantia simplex, monas*) dicta, est,
quae non constat pluralitate partium, quarum una absque aliis separatim
exsistere potest.
      Prop. II. Theorema. Corpora constant monadibus.
      Corpora constant partibus, quae a se invicem separatae perdurabilem
habent exsistentiam. Quoniam autem talibus partibus compositio non est nisi
relatio, hinc determinatio in se contingens, quae salva ipsarum exsistentia tolli
potest, patet, compositionem omnem corporis abrogari posse, superstitibus
nihilo secius partibus omnibus, quae antea erant compositae. Compositione
autem omni sublata, quae supersunt partes, plane non habent compositionem,
atque adeo pluralitate substantiarum plane sunt destitutae, hinc simplices.
Corpus ergo quodvis constat partibus primitivis absolute simplicibus, h. e.
monadibus.
Kant MoPh 477