— 108 —
Cognitio.

      Cognoscitur ergo in omnibus et cognoscit in omnibus,
neque urgendum est sub tituli virtute. Placuit enim Epicuro
et Democrito et aliis pluribus, omnem cognitionem
appellare sensum. Ita et nos sub titulo intelligentiae
omnem in proposito cognitionis speciem includimus. Vis
ergo unius lucis intelligibilis ita omnia diversis modis ad
cognitionem et cognoscibilitatem informat, sicut una lux
sensibilis omnia ad visibilitatem et omnes oculos ad visivitatem
pro captu uniuscuiusque informat.
Bruno Sum 108