— 158 —
ARTIC. XLVII.

      Necessarium est lationis continuitatem alius motus
continuitatem consequi: cur igitur dixit praeter lationem
alium motum non esse continuum? (vide 61. 73.)
Nos vero ideo continuam dicimus lationem, ut alii motus
per eam continuentur.
— 159 —
RATIO.

      Ideo sane est motus, ut generatio, seu alterationum
vicissitudo compleatur; minime autem ea ratione generatio
alteratioque est, ut localis motus consequatur.
Ideo est motus, ut ea, quae sunt composita, serventur;
et omnino motus omnis ab indigentia aliqua derivatur.
Quod enim omnicompos est, nulloque indiget, ut illi
addatur accedatque, non est quod moveatur. Tale autem
de corporibus subsistentibus, viventibusque nullum
est. Si igitur nunquam frustra coeleste corpus
movetur, nimirum motus eius continuitatem continuitas
alia perpetuo concomitatur. [>]
Bruno Acr 158-159