— 464 —
      Ex quibus facile colligitur, quomodo hae duae operationes
[additio et substractio; multiplicatio et divisio] sufficiant ad magnitudines quascumque inveniendas,
quae propter aliquam relationem ex alijs sint
deducendae. Atque his intellectis, sequitur ut exponamus
quomodo hae operationes ad imaginationis examen
sint revocandae, et quomodo etiam ipsis oculis
exhibendae, ut tandem postea illarum usum sive praxim
explicemus.
Descartes Reg 464