— 148 —
Propositio XI.

      Quicquid Corporis nostri agendi potentiam auget, vel minuit,
juvat, vel coërcet, ejusdem rei idea Mentis nostrae cogitandi
potentiam auget vel minuit, juvat, vel coërcet.

Demonstratio.

      Haec Propositio patet ex Propositione 7. Partis 2., vel etiam ex
propositione 14. Partis 2.
Scholium.

      Videmus itaque Mentem magnas posse pati mutationes, et jam
ad majorem, jam autem ad minorem perfectionem transire, quae
— 149 —
quidem passiones nobis explicant affectus Laetitiae et Tristitiae. Per
Laetitiam itaque in sequentibus intelligam passionem, qua Mens ad
majorem perfectionem transit.
Per Tristitiam autem passionem, qua
ipsa ad minorem transit perfectionem.
Porro affectum Laetitiae, ad
Mentem, et Corpus simul relatum, Titillationem
, vel Hilaritatem
voco; Tristitiae autem Dolorem, vel Melancholiam. Sed notandum,
Titillationem, et Dolorem ad hominem referri, quando
una ejus pars prae reliquis est affecta; Hilaritatem autem, et
Melancholiam, quando omnes pariter sunt affectae. Quid deinde
Cupiditas sit, in Scholio Propositionis 9. hujus Partis explicui,
et praeter hos tres nullum alium agnosco affectum primarium: nam
reliquos ex his tribus oriri in seqq. ostendam. Sed antequam ulterius
pergam, lubet hic fusius Propositionem 10. hujus Partis explicare,
ut clarius intelligatur, qua ratione idea ideae sit contraria.
Spinoza E 148-149