— 148 —
Propositio X.

      Idea, quae Corporis nostri existentiam secludit, in nostra
Mente dari nequit, sed eidem est contraria.

Demonstratio.

      Quicquid Corpus nostrum potest destruere, in eodem dari nequit
(per Prop. 5. hujus), adeoque neque ejus rei idea potest in Deo
dari, quatenus nostri Corporis ideam habet (per Coroll. Prop. 9.
p. 2.
), hoc est (per Prop. 11. et 13. p. 2.), ejus rei idea in nostra
Mente dari nequit; sed contra, quoniam (per Prop. 11. et 13. p. 2.)
primum quod Mentis essentiam constituit, est idea corporis actu
existentis, primum, et praecipuum nostrae Mentis conatus est (per
Prop. 7 hujus
), Corporis nostri existentiam affirmare; atque adeo
idea, quae Corporis nostri existentiam negat nostrae menti est
contraria etc. Q.E.D.
Spinoza E 148