— 106 —
LIII.
Tres etiam in illo coelos
distingui posse.

      Non male etiam omnem materiam, in spatio AEI
comprehensam, quae gyrat circa centrum S, pro primo

coelo sumemus; et omnem illam, quae circa centra F,
f, innumerabiles alios vortices componit, pro secundo;
— 107 —
et denique quidquid ultra illos duos coelos
reperitur, pro tertio. Existimamusque hoc tertium,
respectu secundi, esse immensum, et secundum, respectu
primi, permagnum. Sed tertii coeli consideratio
non est hujus loci: quia nullo modo a nobis spectari
potest in hac vita, et de mundo tantum aspectabili
tractamus. Vortices autem, quorum centra F, f, omnes
simul pro uno tantum coelo numeramus, quia sub una
et eadem ratione a nobis considerantur; sed vorticem
S, licet hic non appareat ab aliis diversus, pro peculiari
tamen coelo, et quidem omnium primo, sumimus:
quia Terram habitationem nostram paulo post in illo
inveniemus, ideoque multo plura in ipso habebimus
spectanda quam in reliquis, et nomina rebus, non
propter ipsas, sed tantum ad nostras de iis cogitationes
explicandas, imponere solemus.
LIV.
Quomodo Sol et Fixae
formatae sint.

      Crevit autem initio paulatim materia primi elementi,
ex eo quod particulae secundi assiduo motu se
invicem magis ac magis attererent; cumque major
ejus quantitas fuit in universo, quam necesse erat
ad implenda exigua illa spatia, quae inter particulas
sphaericas secundi elementi sibi mutuo incumbentes
reperiuntur, quidquid ex ea residui fuit, postquam
spatia ista impleta sunt, ad centra S, F, f, confluxit;
ibique corpora quaedam sphaerica fluidissima composuit:
nempe Solem in centro S, ac Stellas fixas in
aliis centris. Postquam enim particulae secundi elementi
fuerunt magis attritae, minus spatii occuparunt
— 108 —
quam prius, nec ideo ad centra usque se extenderunt,
sed ab iis aequaliter omni ex parte recedentes,
loca ibi sphaerica reliquerunt, a materia primi elementi,
ex omnibus circumjacentibus locis eo affluente,
replenda.
Descartes PPh 106-107-108