— 373 —
      Corpora dura, praesertim quae ex fluidis induruerunt, ut metalla, vitrum,
cet. hoc habent peculiare et notatu dignissimum, quod appenso pondere aliquantulum
extendantur absque ruptione, adeoque, cui in proxima partium adunatione
concedunt ponderi, id, ubi hae aliquantulum a se invicem dimotae
sunt, ferre possint, et in maximo extensionis gradu maximo etiam ponderi ferendo
apta sint. Hoc vero phaenomenon contendo non ex particulis solidis
immediate cohaerentibus explicari posse.
Kant Ign 373