— 106 —
      CLII. Sed atgumentum, Respp. omnes a Deo esse,
illud aliud invictum se offert, quod ordo naturalis sit
anima cujusque reip. Principio enim definivimus, Verum
esse, quod rerum ordini respondet, et hinc
demonstravimus vel prima rerum vera, quae Scientiarum
principia
dicuntur, nos vi ordinis aeterni intelligere;
et ideam ordinis aeterni nobis a Deo esse: itaque
principia Scientiarum, et rerum a Deo esse confecimus.
Quare, si omnium rerumpp. forma aeterna est
ordo naturalis, Respp. omnes a Deo sunt: in quibus
verum regnat, quod respondet ordini rerum, non ordini
nominum sine re
, qui non ordo, sed imago ordinis est.
Igitur ordo naturalis rerumpp. is est, in quibus prudentes,
temperati, fortes praesunt, imprudentes, intemperati,
imbecilli reguntur; quales fuere prima rerumpp.
Rudimenta Familiae et Clientelae, et antiquissimae
Optimatium respp.
.
      Sed quando Optimi facti sunt nomina sine re, ordini
naturali successit ordo Civilis, et vero successit
certum, quod est conformatio ordini non rerum, sed
verborum, ex qua proveniat conscientia publice dubitandi
secura. Nam prima Optimorum Imperia
vel in filiis servata, vel in populos universos dilapsa,
vel ad unos redacta sunt; unde triplex ordo Civilis,
ex quo tres rerumpp. formae merae natae. Inde namque
ordo Civilis constat vel genere, ut in Aristocratia;
— 107 —
vel censu, ut in Democratia; vel ex Domo regnatrice,
ut in Monarchia. Sed nec nobilitas, nec patrimonium
sapientes facit, et ex Principibus nasci, ut Tacitus ait,
fortuitum, nec ultra imputandum.

Vico Univ20 106-107