— 157 —
CIRCA OCTAVUM LIBRUM, UBI DE PRIMO
MOTU ET MOTORE.

ARTIC. XLVI.

      Quod dicit Aristoteles lationem caeteris motibus esse
priorem, non probatur nobis.
— 158 —
RATIO.

      Cur latio caeteris motibus prior erit, si ita se habent
mobile atque motus, ut nihil moveri incipiat, postquam
non movebatur, nisi certe novam aliquam dispositionem
acquisiverit, quo illuc hinc deferri incipiat.
Mitto quod, mundo existente aeterno, non potest prius
naturaliter esse coeli motus, quam alteratio eorum,
quae a coeli motu gubernantur. Nullum quippe, ita opinantibus
et aliis, instans esse potest, in quo non continua
rerum mutatio perseveret. Quod si ad non prius
tempore vel duratione, sed ad prius natura recurrat
Aristotelis mentio, nos quoque, priusquam aliquid moveatur
localiter, novam natura praecedentem dispositionem,
vel ab extrinseco efficiente seu movente, vel
ab aliqua intrinsecus in subiecto mobili innovatione
imbuisse oportere asseveravimus. Cur enim nunc moveri
incipit, cum prius non moveretur, si alia novitas
aliqua non illud adalterat?
Bruno Acr 157-158