— 389 —
§. 2.

      Momenta, in mundi definitione attendenda, haec sunt:
      I. Materia (in sensu transscendentali) h. e. partes, quae hic sumuntur
esse substantiae. Poteramus consensus nostrae definitionis cum significatu
vocis communi plane esse incurii, cum non sit nisi veluti quaestio
quaedam problematis, secundum leges rationis oborti: quipote plures
substantiae possint coalescere in unum, et quibus condicionibus nitatur,
ut hoc unum non sit pars alterius. Verum vis vocis mundi, quatenus
usu vulgari celebratur, ultro nobis occurrit. Nemo enim accidentia,
tanquam partes, accenset mundo, sed, tanquam determinationes, statui.
Hinc mundus sic dictus egoisticus, qui absolvitur unica substantia simplici
cum suis accidentibus, parum apposite vocatur mundus, nisi forte
imaginarius. Eandem ob causam ad totum mundanum non licet seriem
successivorum (nempe statuum) tanquam partem referre; modificationes
enim non sunt partes subiecti, sed rationata. Tandem naturam substantiarum,
quae mundum constituunt, utrum sint contingentes an necessariae,
— 390 —
in censum hic non vocavi, nec talem determinationem gratis
in definitione recondo, postmodum, ut fit, eandem speciosa quadam
argutandi ratione indidem deprompturus, sed contingentiam e condicionibus
hic positis abunde concludi posse postea docebo.
Kant Diss 389-390