— 107 —
Perfectio.

      Eorum vero sunt atque subsistunt singula pro suae
materiae seu subiectionis facultate, atque suppositi virtute
cognitionis specimen aliter atque aliter proferunt, sicut et
— 108 —
aliter atque aliter participant, unde comparatio est inter
ea, quae plus magisque atque minus lucis illius participia
secundum actum videantur; unde non omnia possumus
omnes sigillatim, sed bene omnia possumus omnes summatim.
Intelligentiae ergo perfectio non est in uno, in altero
vel in pluribus, sed in omnibus; non etiam in omnibus
suppositaliter, id est sub conditione materiali, sed
sub formali conditione, quae perficit omnia, sicut lux in
sua puritate plus quam in sua participatione, qua contrahitur
ad huius vel illius lucidi mensuras atque numeros,
vera et excellens invenitur.
Bruno Sum 107