— 463 —
      Jam vero si dicatur, ut unitas ad a vel 5 datum divisorem,
ita B vel 7 quaesita ad a b vel 35 datum dividendum,
tunc est ordo turbatus et indirectus: quapropter
B quaesita non habetur, nisi dividendo a b datam per a
etiam datam. Item, si dicatur, ut unitas ad A vel 5
quaesitam, ita A vel 5 quaesita ad a2 vel 25 datam; sive,
ut unitas ad A 〈 vel 〉 5 quaesitam, sic A2 vel 25 quaesita
ad a3 vel 125 datam; et sic de caeteris. Haec omnia
complectimur sub nomine divisionis, quamvis notandum
sit has posteriores hujus species majorem continere
difficultatem quam priores, quia saepius in illis
reperitur magnitudo quaesita, quae proinde plures relationes
involvit. Idem enim est horum exemplorum
sensus, ac si diceretur extrahendam esse radicem quadratam
— 464 —
ex a2 sive 〈 ex 〉 25, vel cubicam ex a3 sive ex
125, et sic de caeteris; qui mos loquendi est apud
Logistas usitatus. Vel ut etiam Geometrarum terminis
illas explicemus, idem est ac si diceretur inveniendam
esse mediam proportionalem inter magnitudinem illam
assumptitiam, quam unitatem vocamus, et illam quae
designatur per a2, vel duas medias proportionales inter
unitatem et a3, et ita de alijs.
Descartes Reg 463-464