— 157 —
CIRCA SEPTIMUM LIBRUM

ARTIC. XLV.

      Ex suis principiis (velit nolit) fateri debet Aristoteles,
motum circularem motui recto comparabilem esse,
cum alicubi tetragonismi possibilitatem supponat et
asserat.
RATIO.

      Motus sane circularis recto comparabilis est, si lineam
rectam comparare circulari possibile est; sique
temporis continuitas, motus corporisque mobilis continuitatem
consequitur, cur non proportio erit inter velocitatem
et tarditatem in motu per duas lineae species
regulares? Sed de iis quae sunt circa geometrici tetragonismi
possibilitatem, partim ubi de somnii interpretatione
discussimus, partim aliis in locis definiemus.
Bruno Acr 157