— 463 —
      Nam si dicatur, ut unitas ad a vel ad 5 datam, ita
b sive 7 data ad quaesitam, quae est a b vel 35, tunc a
et b sunt in secundo gradu, et a b, quae producitur
ex illis, in tertio. Item si addatur, ut unitas ad c
vel 9, ita a b vel 35 ad quaesitam a b c vel 315, tunc
a b c est in quarto gradu, et generatur per duas multiplicationes
ex a b et c, quae sunt in secundo gradu, et
sic de reliquis. Item, ut unitas ad a 〈 vel 〉 5, ita a
〈 vel 〉 5 ad a2 sive 25; et rursum, ut unitas ad 〈 a
vel 〉 5, ita a2 〈 vel 〉 25 ad a3 〈 vel 〉 125; et denique,
ut unitas ad a 〈 vel 〉 5, sic a3 〈 vel 〉 125 ad a4
quod est 625, etc.: neque enim aliter fit multiplicatio,
si eadem magnitudo ducatur per se ipsam, quam si per
aliam plane diversam duceretur.
Descartes Reg 463