— 147 —
Propositio IX.

      Mens tam quatenus claras, et distinctas, quam quatenus
confusas habet ideas, conatur in suo esse perseverare indefinita
quadam duratione, et hujus sui conatus est conscia.

Demonstratio.

      Mentis essentia ex ideis adaequatis, et inadaequatis constituitur
(ut in Prop. 3. hujus ostendimus), adeoque (per Prop. 7. hujus) tam
quatenus has. quam quatenus illas habet, in suo esse perseverare
conatur; idque (per Prop. 8. hujus) indefinita quadam duratione.
Cum autem Mens (per Prop. 23. p. 2.) per ideas affectionum Corporis
necessario sui sit conscia, est ergo (per Prop. 7. hujus) Mens
sui conatus conscia. Q.E.D.
Scholium.

      Hic conatus, cum ad Mentem solam refertur, Voluntas appellatur;
sed cum ad Mentem, et Corpus simul refertur, vocatur
Appetitus, qui proinde nihil aliud est, quam ipsa hominis essentia,
ex cujus natura ea, quae ipsius conservationi inserviunt, necessario
sequuntur; atque adeo homo ad eadem agendum determinatus
— 148 —
est. Deinde inter appetitum, et cupiditatem nulla est differentia,
nisi quod cupiditas ad homines plerumque referatur, quatenus sui
appetitus sunt conscii, et propterea sic definiri potest, nempe, Cupiditas
est appetitus cum ejusdem conscientia
. Constat itaque ex his
omnibus, nihil nos conari, velle, appetere, neque cupere, quia
id bonum esse judicamus, sed contra nos propterea, aliquid bonum
esse, judicare, quia id conamur, volumus, appetimus, atque cupimus.
Spinoza E 147-148