— 147 —
Propositio VIII.

      Conatus, quo unaquaeque res in suo esse perseverare conatur,
nullum tempus finitum, sed indefinitum involvit.

Demonstratio.

      Si enim tempus limitatum involveret, quod rei durationem determinaret,
tum ex sola ipsa potentia, qua res existit, sequeretur,
quod res post limitatum illud tempus non posset existere, sed quod
deberet destrui; atqui hoc (per Prop. 4. hujus) est absurdum: ergo
conatus, quo res existit, nullum tempus definitum involvit;
sed contra, quoniam (per eandem Prop. 4. hujus), si a nulla externa
causa destruatur, eadem potentia, qua jam existit, existere
perget semper; ergo hic conatus tempus indefinitum involvit.
Q.E.D.
Spinoza E 147