— 105 —
LII.
Tria esse hujus mundi
aspectabilis elementa.

      Jam itaque duo habemus genera materiae valde diversa,
quae duo prima elementa hujus mundi aspectabilis
dici possunt. Primum est illius, quae tantam vim
habet agitationis, ut aliis corporibus occurrendo, in
minutias indefinitae parvitatis dividatur, et figuras
suas ad omnes angulorum ab iis relictorum angustias
implendas accommodet. Alterum est ejus, quae divisa
est in particulas sphaericas, valde quidem minutas, si
cum iis corporibus, quae oculis cernere possumus,
comparentur; sed tamen certae ac determinatae quantitatis,
et divisibiles in alias multo minores. Tertiumque
paulo post inveniemus, constans partibus vel
magis crassis, vel figuras minus ad motum aptas habentibus.
Et ex his tribus omnia hujus mundi aspectabilis
corpora componi ostendemus: nempe Solem
et Stellas fixas ex primo, Coelos et secundo, et Terram
cum Planetis et Cometis ex tertio. Cum enim
Sol et Fixae lumen ex se emittant, Coeli illud transmittant,
Terra, Planetae, ac Cometae remittant: triplicem
hanc differentiam in aspectum incurrentem, non male
ad tria elementa referemus.
Descartes PPh 105