— 363 —
      Verum, si hanc regulam bene servemus, valde pauca
occurrent, quibus addiscendis liceat incumbere. Vix
enim in scientijs ulla quaestio est, de qua non saepe
viri ingeniosi inter se dissenserint. Sed quotiescumque
duorum de eadem re judicia in contrarias partes feruntur,
certum est alterutrum saltem decipi, ac ne
unus quidem videtur habere scientiam: si enim hujus
ratio esset certa et evidens, ita illam alteri posset proponere,
ut ejus etiam intellectum tandem convinceret.
De omnibus ergo quae sunt ejusmodi probabiles opiniones,
non perfectam scientiam videmur posse acquirere,
quia de nobis ipsis plura sperare, quam caeteri
praestiterunt, sine temeritate non licet; adeo ut, si bene
calculum ponamus, solae supersint Arithmetica et Geometria
ex scientijs jam inventis, ad quas hujus regulae
observatio nos reducat.
Descartes Reg 363