— 106 —
Potentia.

      In omnibus vel minimis vel ad oculum externum mutilis
et imperfectissimis cognitionem esse, ex praedictis
— 107 —
possumus concludere; utpote intelligentiae quandam participationem,
quamvis intelligentiam in quibusdam propter
defectum vel organorum vel aliarum circumstantiarum non
videamus actu, potentia tamen omnia in omnibus inesse,
et consequenter intelligentiam ipsam, quae cum anima
mundi concurrit et divinitatem ipsam ubique totam concomitatur,
pro ratione effectus, quem in materia perspicere
vel ex materia provenire desideramus, concludimus
esse secundum potentiam quandam in omnibus; secundum
actum vero in quibusdam, quae ad nostram similitudinem
propius accedunt, vel in nostra consistunt similitudine,
vel ad quorum sumus similitudinem, nempe heroum atque
deorum. In mixtis vero, qualia sunt plantae, lapides, intelligentiae
seu cognitionis actum non habemus expressum,
at sensus; licet quidam habeant ad oculum rationis
nihilominus explicatum, qui intelligunt totum telluris
corpus esse animal et non sine spiritu et anima operationes
mirabiles a lapillis et eorum fragmentis provenire,
quae etiam animum hominis pulsent, alterent et afficiant,
interdum ad meliores et admirabiliores fruges promoveant.
Licet ergo animalia non omnia appellemus, animam tamen
in omnibus esse non dubitamus, et cum anima intelligentiae
seu universalis cognitionis sensum hic quidem
vehementiorem, hic vero remissiorem.
Bruno Sum 106-107