— 106 —
Qualitas.

      Hinc sequitur ex variorum numerorum conditione
qualitatis dispositionum naturalium et habituum tum internorum
tum externorum conditio atque gradus, ut etiam
externae figurae internarum virtutum efficaciam repraesentent.
Ita quippe omnia sunt comparata, ut omnibus respondeant;
neque enim casu, sed ab intellectu definiente
rebus constitutis sequitur, ut a regulato intellectu contemplativo
et speculativo per ea quae forinsecus apparent de
interioribus iudicium ferri possit.
Bruno Sum 106