— 156 —
ARTIC. XLIV.

      Licet tempus et magnitudinem infinita concesserim
atque ponam: non tamen ideo isthaec eodem pacto in
magnitudine, atque tempore dixerim reperiri. (vide 81.)
RATIO.

      Quomodo item infinitas eodem pacto sit in tempore
et magnitudine, non capio, nisi quia utrumque continuum
quoddam est, et utrumque mihi (non Aristoteli)
immensum; an propter illam mathematicam in infinitum
divisibilitatem? Porro tempus Aristoteli esse debet
divisibile in infinitas partes aequales, quia aeternum
est, magnitudo autem, quae convexo coeli terminatur,
divisibilis est in illas proportionales et imaginarias.
— 157 —
Tempus inquam physice, realiter et vere est
infinitum, magnitudo autem geometrice et varie. Tempori
item infinitas est in praxi, quia semper partem
ultra partem licet accipere, magnitudini vero est in
phantasia infiniti continui in semper divisibilia divisibilis.
Bruno Acr 156-157