— 462 —
      Nempe si ad unius magnitudinis cognitionem perveniamus,
ex eo quod habemus partes ex quibus componitur,
id fit per additionem; si agnoscamus partem
ex eo quod habemus totum, et excessum totius supra
eamdem partem, hoc fit per substractionem; neque pluribus
modis aliqua magnitudo ex alijs absolute sumptis,
et in quibus aliquo modo contineatur, potest deduci.
Si vero aliqua invenienda sit ex alijs a quibus sit
plane diversa, et in quibus nullo modo contineatur,
necesse est ut ad illas aliqua ratione referatur: atque
haec relatio sive habitudo si sit directe persequenda,
tunc utendum est multiplicatione; si indirecte, divisione.
      Quae duo ut clare exponantur, sciendum est unitatem,
de qua jam sumus locuti, hic esse basim et
fundamentum omnium relationum, atque in serie magnitudinum
continue proportionalium primum gradum
obtinere, datas autem magnitudines in secundo
gradu contineri, et in tertio, quarto, et reliquis quaesitas,
si proportio sit directa; si vero indirecta, quaesitam
in secundo et alijs intermedijs gradibus contineri, et
datam in ultimo.
Descartes Reg 462