— 146 —
Propositio VII.

      Conatus, quo unaquaeque res in suo esse perseverare conatur,
nihil est praeter ipsius rei actualem essentiam.

Demonstratio.

      Ex data cujuscunque rei essentia quaedam necessario sequuntur
(per Prop. 36. p. 1.), nec res aliud possunt, quam id, quod ex determinata
earum natura necessario sequitur (per Prop. 29. p. 1.);
quare cujuscunque rei potentia, sive conatus, quo ipsa vel sola,
vel cum aliis quidquam agit, vel agere conatur, hoc est (per Prop. 6.
hujus
) potentia, sive conatus, quo in suo esse perseverare conatur,
nihil est praeter ipsius rei datam, sive actualem essentiam.
Q.E.D.
Spinoza E 146